monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIV <<<     >>> in Psalmum XXXVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXV

1 In finem servo Domini psalmus David.
2 Haec omnia nomina bene intelliguntur de Domino Salvatore. Nam et in finem ipsum significat. Et servo Domini de ipso dicitur qui formam servi accipiens, factus est obediens usque ad mortem [Philip. II, 7]; sicut Isaias propheta de ipso dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum [Isai. XLII, 1]. Psalmus vero et David frequenti expositione iam nota sunt; quae ideo ad personam Domini pertinere noscuntur, quoniam ei convenire ipsorum nominum expositio declarat.
3 Divisio psalmi.
4 Totus psalmus a persona prophetae dicitur. In primo membro contemptores legis vehementer accusat, eosque dicit non habitare cum Domino, commemorans eorum impias voluntates. Nec moveat quod post tituli, tale principium ab insipientibus facere delegit, initium. Commendat enim vehementius bonorum partem, quando prius praemittitur quod graviter horreatur. Secundo sub laude Domini collata beatorum praemia describuntur, eosque dicit domus Domini ubertate compleri. Breviterque in ruina malorum psalmus iste concluditur, ne quis putaret fortasse tentandum quod tanta exsecratione noverat accusatum. Quapropter subtilitatem eius paulo diligentius perscrutemur; est enim nonnulla difficultate contextus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos eius. Duo sunt genera peccantium: unum quod credens legi per infirmitatem carnis non valet quae sunt iussa complere, de quibus dicit Salomon: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Aliud vero est audax, desperatum, blasphemum, quod sibi proponit libera voluntate delinquere: contemnens omnia, sibique murmurans Deum putat non curare mortalia. Quapropter dixit iste talis apud se rem scelestam, quam publice non ausus est profiteri. Et ideo ista cogitat, ut sibi ipse licentiam videatur tribuere peccatorum; quatenus sub immensitate delinquat qui metum iudicis abiiciendum esse decrevit. Sequitur, Non est timor Dei ante oculos eius. Cogitationem dicit iniquorum, qui putant timorem Dei non esse in conspectu eius; id est, non curare Deum, ut homines eum debeant formidare; sed, ut quidam errantes philosophi dixerunt, mundum potius credunt casibus regi, quam supernis administrationibus ordinari. Sive de iniusto dicitur, non esse timorem Dei ante oculos eius, qui talia dicere sacrilega voluntate praesumit. Denique sequitur:
7 (Vers. 2.) Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniret iniquitatem suam et [ed., ad] odium. Sceleratus iste de quo dictum est: Non est timor Dei ante oculos eius, neglexit operam legi dare, ut intelligeret persuasionem suam esse falsissimam; sed contemnens dicta salutaria, veritatem studuit omnimodis ignorare. Is ergo dolose egit in conspectu Dei, ut suam iniquitatem et odium refugeret invenire: credens per ignorantiam praecepti se posse defendi. Pulchre autem definitum est peccata nostra esse iniquitatem et odium, quoniam illa odisse debemus per quae ad aeterna supplicia pervenimus.
8 (Vers. 3.) Verba oris eius iniquitas et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. Sermonibus iniquorum convenienter data est definitiva complexio. Verba enim eorum sunt iniquitas et dolus. Itaque quae numerare non poterat, duobus sunt sermonibus explicata. Iniquitas pertinet ad blasphemiam, dolus ad proximum decipiendum. Sed quid, rogo, sibi residuum faciat, qui peccare in Deum et proximum non recusat? Cum vero dicit, noluit intelligere ut bene ageret, illos significat qui ex aliqua parte sapientiae igniculum perceperunt, et a vero intellectu suo vitio declinantes, perversis se erroribus polluerunt. Hoc et ad dementissimum populum Iudaicum competenter aptatur, ad quem Dominus venerat, et ille sanari detestabili obstinatione contempsit. Nam imprudentiae plerumque venia datur, voluntario vero maleficio ultio semper iusta succedit. Quod argumentum dicitur ab ingenio, quando non per ignorantiam, sed malitiosa voluntate peccatur.
9 (Vers. 4.) Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae; malitiam autem non odivit. In exponendo adhuc viro pessimo perseverat. Ait enim: Iniquitatem meditatus est, id est, errorem longa meditatione tractavit, libros scilicet faciendo perversos; ut non tantum ipse delinqueret, verum etiam posteritas eodem auctore peccaret. In cubili suo, id est in corde proprio. Cubile enim a cubando dictum est, ubi animus noster intus inhabitans bonum malumque meditatur. Astitit vero dicit omni viae non bonae, id est saeculi istius vitae, quam non transivit, ut reliqui confitentes, sed in eadem commoratus atque defixus est. Ad cumulum quoque intulit peccatorum, malitiam autem non odivit. Hic malitiam vult intelligi cunctorum criminum matrem, in uno verbo concludens quod latius videbatur effusum. Hanc igitur affectare piaculum est, quam non solum vitare praecipimur, sed merito eam odisse compellimur; quatenus tantum facinus perpetua exsecratione damnemus. Memento autem quod a capite psalmi huius per quatuor versus figuram posuit synathroismos, quae uno tractu atque circuitu crimina multa concludit.
10 (Vers. 5.) Domine, in coelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Dinumeratis cogitationibus hominum pessimorum, secundo membro ad laudem Domini transitum facit. Nam quamvis et in terra et in mari et ubique sit misericordia eius, hic tamen specialiter in coelo dicit, id est in coelestibus creaturis et sanctis hominibus, ubi copiosius dona manaverunt. Veritatem etiam commemorat iustorum, quae in istius saeculi agone versantur. Diximus enim superius nubes prophetarum praedicationibus comparatas: quia sicut illae terris victuales aquas depluunt, ita et isti fidelibus animabus imbrem salutis emittunt, ut fructum dent fidei, quae steriles fuerant ariditate peccati; ut ipsum revera intelligamus coelestibus virtutibus misericordiam facere, quem per apostolos et prophetas humano generi veritatem cognoscimus praestitisse. Et intuere laudem hanc contra impiorum vituperationem communiter introductam, ut demonstrativum genus utrisque partibus explicatis evidentius appareret.
11 (Vers. 6.) Iustitia tua sicut montes, Domine; iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvos facies, Domine. Quamvis usus habeat: Iustitia tua sicut montes Dei, multo tamen absolutior est Hieronymi fida translatio, quae Domine magis quam Dei posuit. Iustitia tua beatos dicit apostolos, qui capaces Domini iustitiae devotis sensibus exstiterunt; quos merito montibus comparavit, quoniam summae veritatis lumen in ipsis primordiis haurientes, humilibus populis sanctis praedicationibus infuderunt. Sicut montes qui sole orto radios novae lucis excipiunt, et ad convalles terrarum refusa claritate transmittunt. Abyssus hic in bono posuit, profunditates eius divinis iudiciis comparando. Abyssus est enim profunditas aquarum, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre praevalemus. Quis enim magni pelagi aut interna conspiciat, aut spatia latissima comprehendat? Sic divina iudicia nec mente complecti possumus, nec ratione aliqua definire praevalemus; sicut Apostolus dicit: Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius [Rom. XI, 33]! His tamen omnibus unum nomen appositum est, Abyssus, id est profunditas quae non valet apprehendi. Exponit etiam quare iudicia eius abyssum dixerit: merito, quando peccatoribus, iumentorum se inordinata voluntate tractantibus, beneficia suae pietatis indulget. Hoc autem quae mens, quae ratio comprehendat supplicationem poenitentium ad praemia transire iustorum? Vides ergo Domini iudicia profundis abyssis aptissime comparata.
12 (Vers. 7.) Quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus! filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Nunc latius per varias enumerationes exponit quod superius breviter dixit, Iudicia tua abyssus multa. Quemadmodum admirantis adverbium est, id est, quam sublimiter, quam potenter misericordias tuas largitate mirabili contulisti, ut et peccatores ad praemia venire faceres, et iustos sperare promissa dona sancires! Et nota quod superius homines dixerit, nunc autem filios hominum ponit. Homines plerumque dicuntur, qui necdum primi hominis vetustate deposita, in originalis peccati crimine perseverant. Nam et ipse Adam quoniam primus est, homo dicitur, non filius hominis. Filii autem hominum sunt qui gratiam baptismatis consecuti, in novam progeniem, praestante Domino, renascuntur. Nam et ipse Christus Filius hominis dictus est, ut revera cuius praemia suscipiunt, eius et nomine decorentur. Alae vero sunt Domini praecepta Novi et Veteris Testamenti, in quorum protectione iustus omnis sperare cognoscitur, dum eis obedire monstratur. Haec similitudo tracta est competenter ab avibus, quarum pulli teneri spem suam in maternarum alarum protectione ponere consuerunt. Quo exemplo et simplicitas sperantis ostenditur, et blandissimi beneficii cautela declaratur.
13 (Vers. 8.) Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Inebriabuntur, sermo tractus est a parte bonorum, de hominum consuetudine vitiosa, qui vino nimio gurgitati, mentis oppressione torpescunt. Sic ista coelestis ebrietas memoriam intercipit saecularium rerum, et carnalia ita facit a mente discedere, tanquam vini crapula, quae humanos actus a nostris sensibus alienat. Sequitur etiam unde talis provenire possit ebrietas, scilicet ab ubertate domus tuae, id est ab enthecis spiritualibus sanctae matris Ecclesiae. Ipsa est enim domus quae condita sua inaniter nescit expendere, quae sic universo mundo sufficit, ut plena semper exuberet. Ebrietas sobria, vinolentia gloriosa, in qua potator peccat, si eam potius ambire despiciat. Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui pluviarum subita inundatione descendit. Cui bene comparatur sapientia Christi, quia subita est, et ita rapida, ut ad finem quem vult sine aliqua tarditate perveniat.
14 (Vers. 9.) Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Quam salutariter aperit, quam potenter exponit quid sit istud quod superius ait, inebriabuntur. Christo Domino dicit: Quoniam apud te est fons vitae, id est initium omnium bonorum et origo virtutum, unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab eius pietate suscipimus. Debriat etenim nos vita potabilis, cum bonae conversationis studium de sacris praedicationibus hauserimus; sicut Isaias dicit: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris [Isai. XII, 3]. Verum in consuetudine mortalium, aliud est lumen, aliud est fons: imo et contraria sibi sunt, quia fons aquae flammarum lumen exstinguit. Apud Deum vero unum est, quia quidquid dixeris et verum est, et adhuc minus est. Dicimus enim Deum lumen, quia omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat [Ioan. I, 9]. Fontem, quia sitientem et inanem satiat; montem, quia fortis et excelsus est; viam, quia rectus est; magistrum, quia Doctor est vitae aeternae; petram, quia fundamentum et firmamentum esse probatur Ecclesiae; et caetera quae leguntur in litteris sacris. Verumtamen in his omnibus unus intelligitur Dominus Christus. Sed ut versum istum perfecte ac diligenter intelligere debeamus, sciendum nobis est hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt [Ioan. I, 5]. Ergo quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen, Patris scilicet, et Spiritus sancti: quia per ipsius praedicationem factum est, ut tota nobis Trinitas manifesta constaret.
15 (Vers. 10.) Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Praetende, dixit, id est praeroga, praesemina, longe lateque diffunde; ut possint scientes te in isto saeculo tutius ambulare. Isti autem scientes Dominum, multipliciter intelligendi sunt; sciunt enim Dominum qui sanctam Trinitatem corde firmissimo confitentur: qui regulas coelitus datas nulla intellectus sui pravitate distorquent: ad postremum ipsi soli veraciter norunt Deum, qui catholicae fidei non deserunt unitatem complere. His rogat praetendi misericordiam, ut et in isto saeculo sub Domini pietate degant, et in futuro iudicio praemia digna recipiant. Hoc enim significat, iustitiam tuam his qui recto sunt corde: quia ibi iustissime ad dexteram collocabuntur, qui hic recta mente, praestante Domino, vivere meruerunt.
16 (Vers. 11.) Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Orat ut gressus mentis a iusto tramite non recedat, ne in superbiam erectus cadat qui tutissima humilitate constiterat. Nec vacat quod pedem hic singulari numero posuit; certum est enim in uno nos pede continue stare non posse: qui convenienter superbiae datus est, quoniam elatum hominem diutius non praevalet continere. Pes autem pro affectu mentis est positus. Nam sicut gradientes de loco ad locum transferimur, sic a Domino separamur, quando nos elata cogitatione dividimus. Hoc enim maximum constat esse peccatum, unde angelus cecidit, per quod Adam a paradiso probatur exclusus. Manus vero peccatoris est male suadentis operatio, quae tunc nos a fidei firmitate movet, cum iniqua disceptatione sollicitat.
17 Vers. 12. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt nec potuerunt stare. Ibi, ubi superius dixit, in pede scilicet superbiae, et prava suasione nequitiae. Bene autem posuit ceciderunt, ac si diceret, in profundam foveam corruerunt. In illo enim pede non staturus, sed casurus innititur. Quis enim dubitet eos posse corruere, qui uno tantum, ut supra dixi, vestigio sublevantur? Quem vel si nullus impellat, lassitudine sua fit pronissimus ad ruinam. Sed tamen hunc pedem non uni dat vitio, sed omnibus qui operantur iniquitatem. Nam quamvis alii ex crudelitate, alii ex libidine, alii ex cupiditate, alii ex invidia diaboli prolabantur, omnes tamen in superbiae vitio cadunt, quia Domini iussa contemnunt. Nam sicut obediens dicitur, qui multis iussionibus obsecundat, sic multifaria Domini praecepta contemnens, superbus veracissime nuncupatur. Quod argumentum dicitur a genere. Genus enim est superbia, unde omnia vitia exorta noscuntur, sicut Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia [Eccli. X, 15]. De istis autem sequitur: Expulsi sunt, nec potuerunt stare. Expelluntur utique, quoniam audient: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]. Nec potuerunt stare, quia non illis licebit Domini iussa differre, sed illic statim praecipitantur ab angelis, ubi eis parata est flamma poenalis.
18 Conclusio psalmi.
19 Repetere libet superiora psalmi, quo decore prolata sint. Dicitur enim quanta famulis suis gratia divina praestiterit, ut usque ad plenissimam satietatem felici ubertate pervenerint. O laudabilem nimis ebrietatem! o votis omnibus expetendam vinolentiam, unde modestia nascitur, et plena mentis integritas obtinetur! Non hinc titubatio, non confusio, non mentis alienatio, non caligo tenebrosa succedit; sed tanto anima sanior redditur, quanto illa ebrietate completur. Bibamus ergo hunc potum avidi nequaquam labiis carnalibus, sed purissimo cordis affectu: de quo non laetitia temporalis sumitur, sed aeternae vitae gaudia conquiruntur.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIV <<<     >>> in Psalmum XXXVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35